1Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. 2Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et iudicibus omnis Israel, et principibus familiarum: 3et abiit cum universa multitudine in Excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Domini, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. 4Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Ierusalem. 5Altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. 6Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias. 7Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. 8Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam: et constituisti me regem pro eo. 9Nunc ergo Domine Deus impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terrae. 10Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare? 11Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem. 12Sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. 13Venit ergo Salomon ab Excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israel. 14Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Ierusalem. 15Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in campestribus multitudine magna. 16Adducebantur autem ei equi de Aegypto, et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant, et emebant pretio, 17quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Cethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur.