1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres: 2anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate: 3Viduas honora, quae vere viduae sunt. 4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. 5Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 6Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. 7Et hoc praecipe ut irreprehensibiles sint. 8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: 12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. 13simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. 14Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15Iam enim quaedam conversae sunt retro post satanan. 16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quae vere viduae sunt, sufficiat. 17Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. 21Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis eius, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quorundam autem subsequuntur. 25Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.