1Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse: unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed 4suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate. 5Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? 6Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. 7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. 13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. 14Haec tibi scribo fili Thimothee, sperans me ad te venire cito. 15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.