1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: egressus est namque Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est iuxta Lapidem adiutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, 2et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis: et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quattuor millia virorum. 3Et reversus est populus ad castra: dixeruntque maiores natu de Israel: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. 4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super Cherubim: erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini, Ophni et Phinees. 5Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. 6Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: 8Vae nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: vae nobis. Quis nos salvabit de manu Deorum sublimium istorum? hi sunt Dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga, in deserto. 9Confortamini, et estote viri, Philisthiim: ne serviatis Hebraeis, sicut et illi servierunt nobis: confortamini, et bellate. 10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis: et ceciderunt de Israel triginta millia peditum. 11Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. 12Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. 13Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nunciavit urbi: et ululavit omnis civitas. 14Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus huius? At ille festinavit, et venit, et nunciavit Heli. 15Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. 16Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est fili mi? 17Respondens autem ille, qui nunciabat, Fugit, inquit, Israel coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees: et arca Dei capta est. 18Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus: et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. 19Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui: et audito nuncio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. 20In ipso autem momento mortis eius, dixerunt ei quae stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit. 21Et vocabit puerum, Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israel, pro socero suo et pro viro suo; 22et ait: Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset arca Dei.