1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: 2Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus ebrietatibus, et illicitis idolorum cultibus. 4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes. 5Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. 6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu. 7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. 8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. 9Hospitales invicem sine murmuratione: 10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. 11Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. 12Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: 13sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. 14Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit. 15Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. 16Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine. 17quoniam tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? 18Et si iustus quidem vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt? 19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.