1Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant, 2considerantes in timore castam conversationem vestram. 3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorumve cultus: 4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectae propriis viris. 6Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. 7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae. 8In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: 9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. 10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum. 11Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: 12Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala. 13Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? 14Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. 15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, fide et spe. 16sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt de vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17Melius est enim ut benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. 18quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. 19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit: 20qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. 21Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi, 22qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae heredes efficeremur: profectus in caelum subiectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.