1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, 2sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: 3si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. 4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum: 6Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem probatum, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. 7Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: 8et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. 9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. 10Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, 12conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. 13Subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti: 14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. 17Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: Regem honorificate. 18Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. 19Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. 20Quae enim est gratia, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: haec est gratia apud Deum. 21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. 22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: 23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste: 24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis. 25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.