1Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de Terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, (ipse est mensis secundus) regni Salomonis super Israel, aedificari coepit domus Domino. 2Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. 3Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, iuxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4Fecitque in templo fenestras obliquas. 5Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. 6Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. 7Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur. 8Ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. 9Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. 11Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens: 12Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum. 13Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel. 14Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam. 15Et aedificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in sanctum Sanctorum. 17Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. 18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas, et iuncturas suas fabrefactas et caelaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. 20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo. sed et altare vestivit cedro. 21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. 22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro. 23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. 24Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. 25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, 26id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. 27Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. 28Texit quoque cherubim auro. 29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. 30Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque. 32Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro: et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. 33Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos: 34et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. 35Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. 36Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. 37Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio: 38et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: aedificavitque eam annis septem.