1De iis autem, quae idolis immolantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat. 2Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4De escis autem, quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. 5Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): 6nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. 7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. 8Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. 9Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolo recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? 11Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est? 12Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.