1Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuncians vobis testimonium Christi. 2Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. 3Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: 4et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis: 5ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. 6Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur: 7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, 8quam nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. 9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum: 10nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 11Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. 12Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: 13quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. 14Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinantur. 15Spiritualis autem iudicat omnia: et ipse a nemine iudicatur, sicut scriptum est: 16Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Nos autem sensum Christi habemus.