1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3Cum autem praesens fuero: quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. 4Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. 5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. 6Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. 7Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. 9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. 10Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. 11Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: expecto enim illum cum fratribus. 12De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas eius ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. 13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. 14omnia vestra in charitate fiant. 15Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: 16ut et vos subditi sitis eiusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. 17Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: 18refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt. 19Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila, et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. 20Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. 21Salutatio, mea manu Pauli. 22Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, Maranatha. 23Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. 24Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. Amen.