1Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. 2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. 3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, 5non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8Charitas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. 9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. 12Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13Nunc autem manent, fides, spes, charitas: tria haec. maior autem horum est charitas.