1Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: 3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, 4et omnes eundem potum spiritalem biberunt: (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus) 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. 6Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. 12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. 14Propter quod charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: 15Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico. 16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 17Quoniam unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus. 18Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? 20Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum: 21non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. 22An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat. 24Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. 25Omne, quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26Domini est terra, et plenitudo eius. 27Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam: 29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? 30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. 32Sine offensione estote Iudaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: 33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.