1Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor. 2Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. 3Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes. 4Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. 5Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. 6Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres. 7Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor. 8Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor. 9Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. 10Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar. 11omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad praelium procedentes. 12Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. 13Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala. 14Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad. 15Machir autem accepit uxorem filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. 16et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen. 17Filius autem Ulam, Badan. hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. 18Soror autem eius Regina peperit Virumdecorum, et Abiezer, et Mohola. 19Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. 20Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad, 21et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. 22Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum. 23Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset: 24filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. 25Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 26qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, 27de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue. 28Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ac Occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Asa cum filiabus eius. 29Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel. 30Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum. 31Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. 32Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. 33Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat. 34Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. 35Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal. 36Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra, 37Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera. 38Filii Iether: Iephone, et Phaspha, et Ara. 39Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. 40Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum aetatis, quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.