1Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon, 2Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad et Aser. 3Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Suae Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum. 4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque. 5Filii autem Phares: Hesron et Hamul. 6Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Darda, simul quinque. 7Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis. 8Filii Ethan: Azarias. 9Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi. 10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda. 11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Aminadab, tertium Simmaa, 14quartum Nathanael, quintum Raddai, 15sextum Asom, septimum David. 16quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres. 17Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites. 18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon. 19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quae peperit ei Hur. 20Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel. 21Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub. 22Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad. 23Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad. 24Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae. 25Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 26Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam. 27Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar. 28Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur. 29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban, et Molid. 30Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis. 33Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel. 34Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Aegyptium nomine Ieraa. 35Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei. 36Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed, 38Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam, 39Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. 42Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. 43Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. 44Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai. 45Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. 46Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 47Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 48Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa. 50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. 51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum. 53Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae. 54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronae domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai. 55Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.