1Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim, 2percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera. 3Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. 5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum. 6Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. 7Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem. 8Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea. 9Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. 12Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia: 13et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. 14Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. 15Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis. 16Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba. 17Banaias quoque filius Ioiadae super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.