1Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, 2et ait ad omnem coetum Israel: Si placet vobis: a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, 3et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. 4Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. 5Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. 6Et ascendit David, et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Iuda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. 7Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater eius minabant plaustrum. 8Porro David, et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. 9Cum autem pervenisset ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. 10Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino. 11Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum: Divisio Ozae usque in praesentem diem. 12Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quo modo possum ad me introducere arcam Dei? 13Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in Civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei. 14Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui eius, et omnibus quae habebat.