1Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. 2Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum. 3Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. 4Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. 5Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est Civitas David, 6dixitque: Omnis qui percusserit Iebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae, et factus est princeps. 7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David. 8Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Ioab autem reliqua urbis extruxit. 9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. 10Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel. 11Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. 12Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes. 13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in praelium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle raphaim. 16Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. 17Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta. 18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino, 19dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. haec fecerunt tres robustissimi. 20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, 21et inter tres secundus inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. 22Banaias filius Ioiadae viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. et interfecit eum hasta sua. 24Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus, 25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. 26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem, 27Sammoth Arorites, Helles Pharonites, 28Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, 30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, 31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites, 32Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. 33Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites, 34Ahiam filius Sachar Ararites, 35Eliphal filius Ur, 36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, 38Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai. 39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae. 40Ira Iethraeus, Gareb Iethraeus, 41Urias Hethaeus, Zabad filius Oholi, 42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta: 43Hanan filius Maacha, et Iosaphat Mathanites, 44Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites, 45Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites, 46Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites, Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia.