1Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino, 2fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te. 3Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te. 4Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 7Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum. 8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea. 9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia. 10Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. 11Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. 12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. 13Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. 14Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum. 15Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus: 16tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.