1Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: 2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4patientia autem probationem, probatio vero spem, 5spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. 6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? 7Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8Commendat autem charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: 13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. 15Sed non sicut delictum, ita et donum. si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit. 16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. 17Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et iustitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. 18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ. 19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi. 20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. 21ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.