1Psalmus Cantici, In die sabbati. 2Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime. 3Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem. 4In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara. 5Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo. 6Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ: 7Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc. 8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi: 9tu autem Altissimus in æternum Domine. 10Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi. 12Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, 16ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.