1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat. 2Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis? 3Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate. 4Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate. 5Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 6Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes. 7Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis. 8Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.