1In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph. 2Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. 3Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara. 4Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: 5Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob. 6Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit. 7Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt. 8In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis. 9Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me, 10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. 11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud. 12Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi. 13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. 14Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset: 15Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam. 16Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula. 17Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.