1Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? 2Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo. 3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! 4Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa: 5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus 6exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam. 7Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. 8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. 10Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem? 11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem? 12Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. 13Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis. 14Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum. 15Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan. 16Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem. 17Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea. 18Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. 21Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. 22Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. 23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.