1In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, 2cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. 3Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis. 4Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est. 5Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis. 6Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui: 7salvum fac dextera tua, et exaudi me. 8Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor. 9Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus: 10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. 11Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? 12Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris? 13Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. 14In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.