1In finem, In carminibus intellectus David. 2Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: 3intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum 4a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. 5Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me. 6Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebræ: 7Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? 8Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine. 9Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. 10Præcipita Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. 11Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius, 12et iniustitia. Et non defecit de plateis eius usura et dolus. 13Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo. 14Tu vero homo unanimis: dux meus, et notus meus: 15Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu. 16Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum: in medio eorum. 17Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me. 18Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam. 19Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. 20Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum: 21extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius, 22divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula. 23Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in æternum fluctuationem iusto. 24Tu vero Deus deduces eos, in puteum interitus. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te Domine.