1Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio. 2Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum: 3Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio. 4In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. 5Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. 6Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. 7Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. 8Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.