1In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me: 2tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. 3Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti. 4Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea. 5Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. 6Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam. 7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? 8Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. 9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: 10Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua. 11Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis. 12Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius. 13Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ. 14Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. 15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ. 16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis. 17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum. 18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum. 19Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me: 20Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas. 21Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam? 22Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi. 23Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas. 24Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.