1Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. 2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. 3Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ. 4Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. 5Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ. 6Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.