1In finem, Psalmus David. 2Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. 3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. 4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. 5Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea. 6Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius. 7Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum. 8Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter. 9Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua. 10Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis. 11Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius. 12Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius. 13Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius. 14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur. 15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: 16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. 17Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare. 18Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius. 19Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur. 20Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam. 21Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me 22quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me. 23Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ. 24Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum. 25Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua. 26Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam. 27Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam. 28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur. 29Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua. 30Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum. 31Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.