1Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. 2Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat. 3Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. 6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 7Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio. 8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 9Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant. 10Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. 11A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me. 12Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui. 13Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem. 14Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. 15Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur. 16Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam. 17Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua. 18Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum. 19Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum: 20Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit: 21Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum: 22Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem. 23In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. 24Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi. 25Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui. 26Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 27Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: 28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 29Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.