1Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit: 2Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ. 5Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum. 6Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.