1Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur. 2In multiplicatione iustorum lætabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. 4Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam. 5Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. 6Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit. 7Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam. 8Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem. 9Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. 10Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem quærunt animam eius. 11Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum. 12Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. 13Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. 14Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in æternum firmabitur. 15Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam. 16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt. 17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. 18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est. 19Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. 20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio. 21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. 22Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. 23Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria. 24Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat. 25Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur. 26Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum. 27Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.