1Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam: 2et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam, 3ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii. 4Noli laborare ut diteris: sed prudentiæ tuæ ponde modum. 5Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. 6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius: 7quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum. 8Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos. 9In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui. 10Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas: 11Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum. 12Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tuæ ad verba scientiæ. 13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. 14Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis. 15Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: 16et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17Non æmuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die: 18quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. 19Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum. 20Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt: 21quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, lætabitur in eo. 25Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quæ genuit te. 26Præbe fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant. 27Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena. 28Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. 29Cui væ? cuius patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? 30Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? 31Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, 32sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo: 35et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?