1Hominis est animam præparare: et Domini gubernare linguam. 2Omnes viæ hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus. 3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. 4Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum. 5Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias. 6Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo. 7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. 8Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate. 9Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius. 10Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. 11Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi. 12Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium. 13Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur: 14Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam. 15In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus. 16Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17Semita iustorum declinat mala: custos animæ suæ servat viam suam. 18Contritionem præcedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus. 19Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. 20Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est. 21Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet. 22Fons vitæ eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas. 23Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam. 24Favus mellis, composita verba: dulcedo animæ, sanitas ossium. 25Est via quæ videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem. 26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum: 27Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit. 28Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes. 29Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam. 30Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. 31Corona dignitatis senectus, quæ in viis iustitiæ reperietur. 32Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. 33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.