1Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur. 2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. 3Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. 5Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur. 6Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat. 7Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9Lux iustorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. 10Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens. 13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur. 14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. 15Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago. 16Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam. 17Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas. 18Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. 19Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala. 20Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. 21Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona. 22Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris. 23Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio. 24Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. 25Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.