1Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus æquum, voluntas eius. 2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. 3Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos. 4Non proderunt divitiæ in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte. 5Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius. 6Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui. 7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit. 8Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo. 9Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia. 10In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio. 11Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur. 12Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit. 13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. 15Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. 16Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias. 17Benefacit animæ suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit. 18Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis. 19Clementia præparat vitam: et sectatio malorum mortem. 20Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant. 21Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur. 22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. 23Desiderium iustorum omne bonum est: præstolatio impiorum furor. 24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25Anima, quæ benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. 27Bene consurgit diluculo qui quærit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. 28Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt. 29Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti. 30Fructus iusti lignum vitæ: et qui suscipit animas, sapiens est. 31Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?