1Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. 2Quia reddidit Dominus superbiam Iacob, sicut superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. 3Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneæ habenæ currus in die præparationis eius, et agitatores consopiti sunt. 4In itineribus conturbati sunt: quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. 5Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et præparabitur umbraculum. 6Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum. 7Et miles captivus abductus est: et ancillæ eius minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis. 8Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ eius: ipsi vero fugerunt: state, state, et non est qui revertatur. 9Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. 10Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. 11Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat? 12Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis: et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina. 13Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius: et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nunciorum tuorum.