1Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 2Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. 3Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. 4Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? 6Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 7Et surrexit, et abiit in domum suam. 8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 10Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius. 11Et videntes Pharisæi, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester? 12At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. 14Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisæi ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant? 15Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt. 16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit. 17Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. 18Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 19Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius. 20Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius: salva ero. 22At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: 24Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius. Et surrexit puella. 26Et exiit fama hæc in universam terram illam. 27Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. 30Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat. 31Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. 32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. 33Et eiecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. 34Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum eiicit dæmones. 35Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. 36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.