1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. 3Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. 6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. 7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. 8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: 10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. 11Iesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es Rex Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis. 12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. 13Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. 15Per diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent. 16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. 17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus? 18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. 21Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? 23Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. 25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. 26Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudæorum. 30Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius. 31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. 33Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. 34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36Et sedentes servabant eum. 37Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDÆORUM. 38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de cruce. 41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant: 42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: 43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia filius Dei sum. 44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me? 47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. 48Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum. 50Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et terra mota est, et petræ scissæ sunt, 52et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. 55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei: 56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedæi. 57Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. 58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. 59Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda. 60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, 63dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. 64Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore. 65Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.