1Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham. 2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius. 3Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. 4Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. 5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. 6David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ. 7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. 8Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. 9Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. 10Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. 11Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis. 12Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 13Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 14Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. 15Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. 16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. 17Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim. 18Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. 19Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam. 20Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. 21pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: 23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam. 25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.