1Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 2Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 3Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu. 4Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. 5Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti: 6Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum. 7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum tantum secum. 8Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit. 10Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisæi, et Scribæ, quia Eliam oportet venire primum? 11Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quo modo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. 13Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. 14Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? 16Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: 17qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt. 18Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. 19Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. 20Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: 21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet. sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. 22Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam. 24Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. 25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. 26Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et surrexit. 27Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum? 28Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et ieiunio. 29Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. 30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. 32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? 33At illi tacebant. siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum maior esset. 34Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: 36Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me. 37Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 38Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. 39qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur. 42Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem: 43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 44Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis: 45ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 46Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: 47ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 48Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. 49Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit: in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.