1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum. 2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. 7Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. 9Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua eiecerat septem dæmonia. 10Illa vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus. 11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. 12Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: 13et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt. 14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. 16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. 17Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia eiicient: linguis loquentur novis: 18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. 19Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. 20Illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.