1Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, 2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis, et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, 3et Ioanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. 4Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5Exiit qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. 6Et aliud cecidit supra petrum: et natum aruit, quia non habebat humorem. 7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. 8Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. 9Interrogabant autem eum discipuli eius, quæ esset hæc parabola. 10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. 11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. 12Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. 15Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. 16Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. 18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. 19Venerunt autem ad illum mater, et fratres eius, et non poterant adire eum præ turba. 20Et nunciatum est illi: Mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. 22Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. 23Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. 25Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? 26Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. 27Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. 29Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. 30Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. 31Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 32Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. 34Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in villas. 35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum: et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt. 36Nunciaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: 37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. 38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens: 39Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Iesus. 40Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba. erunt enim omnes expectantes eum. 41Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius, 42quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. 43Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: 44accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius. 45Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? 46Et dicit Iesus: Tetigit me aliquis. nam ego novi virtutem de me exiisse. 47Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. 48At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. 49Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 50Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellæ. 52Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit. 53Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: Puella, surge. 55Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare. 56Et stupuerunt parentes eius, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.