1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. 3Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudæorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum eius. 4At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum solicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes. 5diligit enim gentem nostram: et synagogam ipse ædificavit nobis. 6Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine noli vexari: Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. 7propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic vade, et vadit: et alii veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit. 9Quo audito Iesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. 10Et reversi, qui missi fuerant domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. 11Et factum est: deinceps ibat in civitatem, quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa. 12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. 13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. 14Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. 15Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. 16Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. 17Et exiit hic sermo in universam Iudæam de eo, et in omnem circa regionem. 18Et nunciaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? 20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 21(in ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 22Et respondens, dixit illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis: Quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. 24Et cum discessissent nuncii Ioannis, cœpit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 25Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plusquam Prophetam: 27hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 28Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. 29Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis. 30Pharisæi autem, et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt? 32Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus adinvicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. 33Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. 34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum, et peccatorum. 35Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36Rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi discubuit. 37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38et stans retro secus pedes eius, lacrymis cœpit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. 39Videns autem Pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quæ, et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43Respondens Simon dixit: Æstimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. 44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. 47Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? 50Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.