1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: 2Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: 3et præcipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. 4Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus, 5et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel, 6ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? 7respondebitis eis: Defecerunt aquæ Iordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in æternum. 8Fecerunt ergo filii Israel sicut præcepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fœderis: et sunt ibi usque in præsentem diem. 10Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Iosue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. 12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israel, sicut eis præceperat Moyses: 13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho. 14In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. 15Dixitque ad eum: 16Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Iordane. 17Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Iordane. 18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. 19Populus autem ascendit de Iordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Iericho. 20Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis, 21et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? 22docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, 23siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis: 24sicut fecerat prius in mari rubro, quod siccavit donec transiremus: 25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.