1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Iosue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel: 2locutique sunt ad eos in Silo Terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta. 3Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda, et Simeon, et Beniamin, civitates tredecim: 5Et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. 6Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. 7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates: quarum ista sunt nomina, 10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est) 11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Iuda, et suburbana eius per circuitum. 12Agros vero, et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum. 13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana eius: et Lobnam cum suburbanis suis: 14et Iether, et Esthemo, 15et Holon, et Dabir, 16et Ain, et Ieta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17De tribu autem filiorum Beniamin, Gabaon, et Gabæ, 18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quattuor. 19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. 20Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis hæc est data possessio. 21De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer 22et Cibsaim et Beth horon, cum suburbanis suis, civitates quattuor. 23De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24et Aialon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quattuor. 25Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis civitates duæ. 26Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. 27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29et Iaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quattuor. 30De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quattuor. 32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. 34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Iecnam et Cartha 35et Damna et Naalol, civitates quattuor cum suburbanis suis. 36De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Iaser et Iethson et Mephaath, civitates quattuor cum suburbanis suis. 37De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Iazer, civitates quattuor cum suburbanis suis. 38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. 39Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo 40cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ. 41Deditque Dominus Deus Israeli omnem Terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. 42Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. 43Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.