1Quæ cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: 2ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare: 3Chananæum quoque ab Oriente et Occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Iebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in Terra Maspha. 4Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis. 5Conveneruntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. 6Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. 7Venitque Iosue, et omnis exercitus cum eo adversus illos ad Aquas Merom subito, et irruerunt super eos, 8tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et Aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: 9fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. 10Reversusque statim cepit Asor: et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. 11Percussitque omnes animas, quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. 12Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. 13Absque urbibus, quæ erant in collibus, et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. 14Omnemque prædam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis. 15Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Iosue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi. 16Cepit itaque Iosue omnem Terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et Occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria eius: 17et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. 18Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos. 19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israel, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. 20Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. 21In illo tempore venit Iosue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israel, urbesque eorum delevit. 22Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in Terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23Cepit ergo Iosue omnem Terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas. quievitque Terra a præliis.