1Post hæc autem ambulabat Iesus in Galilæam, non enim volebat in Iudæam ambulare: quia quærebant eum Iudæi interficere. 2Erat autem in proximo dies festus Iudæorum, Scenopegia. 3Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. 4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. 5Neque enim fratres eius credebant in eum. 6Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. 7Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt. 8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. 9Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. 10Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11Iudæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? 12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. 13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudæorum. 14Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat. 15Et mirabantur Iudæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? 16Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me. 17Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar. 18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit. qui autem quærit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. 19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? 20Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere? 21Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: 22Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem. 23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate. 25Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? 26Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis. 29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. 31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? 32Audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes, et Pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 33Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit. 34Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35Dixerunt ergo Iudæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? 36Quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? 37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. 38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ vivæ. 39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. 40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta. 41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? 42Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? 43Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. 45Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? 46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47Responderunt ergo eis Pharisæi: Numquid et vos seducti estis? 48Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis? 49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. 50Dixit Nicodemus ad eos, ille, qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? 52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. 53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.