1Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi. 2Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. 3Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. 4Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. 5Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. 6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt. 9Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius, 10et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. 12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus. 13Et prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam: 14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. 16Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. 18Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? 19Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20Dixerunt ergo Iudæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? 21Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ, et sermoni, quem dixit Iesus. 23Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat. 24Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.